JATRALEPTICE

JATRALEPTICE
JATRALEPTICE
Graece Ι᾿ατραλειπτικὴ, pars Medicinae memoratur Plin. l. 29. c. 1. ubi postquam Clinicen ab Hippocrate institutam dixisset, pergit: Nec fuit postea quaestus modus, quoniam Prodicus Selymbriae natus discip. eius, instituens, quam vocant Iatralepticen, reunctoribus quoque Medicorum atque mediastinis vectigal invenit. Horum placita Chrysippus ingenti garrulitate mutavit etc.
Unguentaiam dicas, quae frictionibus, ac oleorum illitu, morbos curat et sanitatem tuetut. Athleticam eum Medicinae addidisse, ait Plutarch. Vide supra in voce Aliptice: et infra ubi de Medicis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”